Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.7.4 Cic. Fam. 6.7.6 (English) >>Cic. Fam. 6.8.1

6.7.5 de Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci.

te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnis plurimum potes.

6.7.6 unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.7.4 Cic. Fam. 6.7.6 (English) >>Cic. Fam. 6.8.1

Powered by PhiloLogic